Catullo, Libro unico, Carmina, Carme 16
Condividi su

Catullo, Libro unico, Carmina, Carme 16

Di Redazione ScuolaZoo
pubblicato il 29 febbraio

Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est; qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici, et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis qui duros nequeunt movere lumbos. vos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego vos et irrumabo.

Redazione ScuolaZoo