Cesare, Libro 7, De Bello Gallico, Par. 60
Condividi su

Cesare, Libro 7, De Bello Gallico, Par. 60

Di Redazione ScuolaZoo
pubblicato il 29 febbraio

Sub vesperum consilio convocato cohortatus, ut ea, quae imperasset, diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metlosedo deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit et prima confecta vigilia iiii milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectari iubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit; quinque eiusdem legionis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres; has magno sonitu remorum incitatas in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit, quo naves appelli iusserat.

Redazione ScuolaZoo