Cicerone, Libro 1, De Divinatione, Par. 42
Condividi su

Cicerone, Libro 1, De Divinatione, Par. 42

Di Redazione ScuolaZoo
pubblicato il 29 febbraio

Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis qui a quibusque incolebantur divinationum opportunitates esse ductae. Etenim Aegyptii et Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes cum ex terra nihil emineret quod contemplationi caeli officere posset omnem curam in siderum cognitione posuerunt; Etrusci autem quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant extorum cognitioni se maxume dediderunt quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant et quod ob eandem causam multa invisitata partim e caelo alia ex terra oriebantur quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu ostentorum exercitatissumi interpretes exstiterunt. Quorum quidem vim ut tu soles dicere verba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim ostendunt portendunt monstrant praedicunt ostenta portenta monstra prodigia dicuntur. 94 Arabes autem et Phryges et Cilices quod pastu pecudum maxume utuntur campos et montes hieme et aestate peragrantes propterea facilius cantus avium et volatus notaverunt; eademque et Pisidiae causa fuit et huic nostrae Umbriae. Tum Caria tota praecipueque Telmesses quos ante dixi quod agros uberrumos maximeque fertiles incolunt in quibus multa propter fecundidatem fingi gignique possunt in ostentis animadvertendis diligentes fuerunt.

Redazione ScuolaZoo