Lucano, Liber Ii, De Bello Civili Sive Pharsalia, 2
Condividi su

Lucano, Liber Ii, De Bello Civili Sive Pharsalia, 2

Di Redazione ScuolaZoo
pubblicato il 29 febbraio

Iamque irae patuere deum manifestaque belli signa dedit mundus legesque et foedera rerum praescia monstrifero vertit natura tumultu indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi, 5 sollicitis visum mortalibus addere curam, noscant venturas ut dira per omina clades? sive parens rerum, cum primum informia regna materiamque rudem flamma cedente recepit, fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet 10 se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem fatorum inmoto divisit limite mundum, sive nihil positum est, sed fors incerta vagatur fertque refertque vices et habet mortalia casus, sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri 15 mens hominum fati; liceat sperare timenti. ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi constatura fides superum, ferale per urbem iustitium; latuit plebeio tectus amictu omnis honos, nullos comitata est purpura fasces. 20 tum questus tenuere suos magnusque per omnis erravit sine voce dolor. sic funere primo attonitae tacuere domus, cum corpora nondum conclamata iacent nec mater crine soluto exigit ad saevos famularum bracchia planctus, 25 sed cum membra premit fugiente rigentia vita voltusque exanimes oculosque in morte minaces, necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amens miraturque malum. cultus matrona priores deposuit maestaeque tenent delubra catervae: 30 hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro adflixere solo, lacerasque in limine sacro attonitae fudere comas votisque vocari adsuetas crebris feriunt ululatibus aures. nec cunctae summi templo iacuere Tonantis: 35 divisere deos, et nullis defuit aris invidiam factura parens. quarum una madentis scissa genas, planctu liventis atra lacertos, ‘nunc’, ait ‘o miserae, contundite pectora, matres, nunc laniate comas neve hunc differte dolorem 40 et summis servate malis. nunc flere potestas dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter gaudendum est.’ his se stimulis dolor ipse lacessit. nec non bella viri diversaque castra petentes effundunt iustas in numina saeva querellas. 45 ‘o miserae sortis, quod non in Punica nati tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus. non pacem petimus, superi: date gentibus iras, nunc urbes excite feras; coniuret in arma mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis 50 agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister, fundat ab extremo flavos Aquilone Suebos Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostes reddite nos populis: civile avertite bellum. hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis 55 alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras; nulla vacet tibi, Roma, manus. vel, perdere nomen si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes plurimus ad terram per fulmina decidat aether. saeve parens, utrasque simul partesque ducesque, 60 dum nondum meruere, feri. tantone novorum proventu scelerum quaerunt uter imperet urbi? vix tanti fuerat civilia bella movere ut neuter.’ talis pietas peritura querellas egerit. at miseros angit sua cura parentes, 65 oderuntque gravis vivacia fata senectae servatosque iterum bellis civilibus annos. atque aliquis magno quaerens exempla timori ‘non alios’ inquit ‘motus tum fata parabant cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos 70 exul limosa Marius caput abdidit ulva. stagna avidi texere soli laxaeque paludes depositum, Fortuna, tuum; mox vincula ferri exedere senem longusque in carcere paedor. consul et eversa felix moriturus in urbe 75 poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit saepe virum, frustraque hosti concessa potestas sanguinis invisi, primo qui caedis in actu deriguit ferrumque manu torpente remisit. viderat inmensam tenebroso in carcere lucem 80 terribilisque deos scelerum Mariumque futurum, audieratque pavens “fas haec contingere non est colla tibi; debet multas hic legibus aevi ante suam mortes: vanum depone furorem.” si libet ulcisci deletae funera gentis, 85 hunc, Cimbri, servate senem. non ille favore numinis, ingenti superum protectus ab ira, vir ferus et Romam cupienti perdere fato sufficiens. idem pelago delatus iniquo hostilem in terram vacuisque mapalibus actus 90 nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae et Poenos pressit cineres. solacia fati Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes ignovere deis. Libycas ibi colligit iras. ut primum fortuna redit, servilia solvit 95 agmina, conflato saevas ergastula ferro exeruere manus. nulli gestanda dabantur signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum adtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille, quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor 100 corripuit, quantoque gradu mors saeva cucurrit! nobilitas cum plebe perit, lateque vagatus ensis, et a nullo revocatum pectore ferrum. stat cruor in templis multaque rubentia caede lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas: 105 non senis extremum piguit vergentibus annis praecepisse diem, nec primo in limine vitae infantis miseri nascentia rumpere fata. crimine quo parvi caedem potuere mereri? sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris 110 impetus, et visum lenti quaesisse nocentem. in numerum pars magna perit, rapuitque cruentus victor ab ignota voltus cervice recisos dum vacua pudet ire manu. spes una salutis oscula pollutae fixisse trementia dextrae. 115 mille licet gladii mortis nova signa sequantur, degener o populus, vix saecula longa decorum sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi et vitam dum Sulla redit. cui funera volgi flere vacet? vix te sparsum per viscera, Baebi, 120 innumeras inter carpentis membra coronae discessisse manus, aut te, praesage malorum Antoni, cuius laceris pendentia canis ora ferens miles festae rorantia mensae inposuit. truncos laceravit Fimbria Crassos; 125 saeva tribunicio maduerunt robora tabo. te quoque neclectum violatae, Scaevola, Vestae ante ipsum penetrale deae semperque calentis mactavere focos; parvom set fessa senectus sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit. 130 septimus haec sequitur repetitis fascibus annus. ille fuit vitae Mario modus, omnia passo quae peior fortuna potest, atque omnibus uso quae melior, mensoque hominis quid fata paterent. iam quot apud Sacri cecidere cadavera Portum 135 aut Collina tulit stratas quot porta catervas, tum cum paene caput mundi rerumque potestas mutavit translata locum, Romanaque Samnis ultra Caudinas speravit volnera Furcas! Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor. 140 ille quod exiguum restabat sanguinis urbi hausit; dumque nimis iam putria membra recidit excessit medicina modum, nimiumque secuta est, qua morbi duxere, manus. periere nocentes, sed cum iam soli possent superesse nocentes. 145 tum data libertas odiis, resolutaque legum frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia victor iusserat. infandum domini per viscera ferrum exegit famulus, nati maduere paterno 150 sanguine, certatum est cui cervix caesa parentis cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres. busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis corpora, nec populum latebrae cepere ferarum. hic laqueo fauces elisaque guttura fregit, 155 hic se praecipiti iaculatus pondere dura dissiluit percussus humo, mortesque cruento victori rapuere suas; hic robora busti exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso desilit in flammas et, dum licet, occupat ignes. 160 colla ducum pilo trepidam gestata per urbem et medio congesta foro: cognoscitur illic quidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum vidit Bistonii stabulis pendere tyranni, postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens 165 tot laceros artus Pisaea flevit in aula. cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo amisere notas, miserorum dextra parentum colligit et pavido subducit cognita furto. meque ipsum memini, caesi deformia fratris 170 ora rogo cupidum vetitisque inponere flammis, omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis perque omnis truncos, cum qua cervice recisum conveniat, quaesisse, caput. quid sanguine manes placatos Catuli referam? cum victima tristis 175 inferias Marius forsan nolentibus umbris pendit inexpleto non fanda piacula busto, cum laceros artus aequataque volnera membris vidimus et toto quamvis in corpore caeso nil animae letale datum, moremque nefandae 180 dirum saevitiae, pereuntis parcere morti. avolsae cecidere manus exsectaque lingua palpitat et muto vacuum ferit aera motu. hic aures, alius spiramina naris aduncae amputat, ille cavis evolvit sedibus orbes 185 ultimaque effodit spectatis lumina membris. vix erit ulla fides tam saevi criminis, unum tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae fracta sub ingenti miscentur pondere membra, nec magis informes veniunt ad litora trunci 190 qui medio periere freto. quid perdere fructum iuvit et, ut vilem, Marii confundere voltum? ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret agnoscendus erat. vidit Fortuna colonos Praenestina suos cunctos simul ense recepto 195 unius populum pereuntem tempore mortis. tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus, concidit et miserae maculavit ovilia Romae. tot simul infesto iuvenes occumbere leto saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae 200 aut terrae caelique lues aut bellica clades, numquam poena fuit. densi vix agmina volgi inter et exangues inmissa morte catervas victores movere manus; vix caede peracta procumbunt, dubiaque labant cervice; sed illos 205 magna premit strages peraguntque cadavera partem caedis: viva graves elidunt corpora trunci. intrepidus tanti sedit securus ab alto spectator sceleris: miseri tot milia volgi non timuit iussisse mori. congesta recepit 210 omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges. in fluvium primi cecidere, in corpora summi. praecipites haesere rates, et strage cruenta interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor, ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti 215 vis sibi fecit iter campumque effusa per omnem praecipitique ruens Tiberina in flumina rivo haerentis adiuvit aquas; nec iam alveus amnem nec retinent ripae, redditque cadavera campo. tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas 220 sanguine caeruleum torrenti dividit aequor. hisne salus rerum, felix his Sulla vocari, his meruit tumulum medio sibi tollere Campo? haec rursus patienda manent, hoc ordine belli ibitur, hic stabit civilibus exitus armis. 225 quamquam agitant graviora metus, multumque coitur humani generis maiore in proelia damno. exulibus Mariis bellorum maxima merces Roma recepta fuit, nec plus victoria Sullae praestitit invisas penitus quam tollere partes: 230 hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes concurrunt. neuter civilia bella moveret contentus quo Sulla fuit.’ sic maesta senectus praeteritique memor flebat metuensque futuri. at non magnanimi percussit pectora Bruti 235 terror et in tanta pavidi formidine motus pars populi lugentis erat, set nocte sopora, Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes, atria cognati pulsat non ampla Catonis. invenit insomni volventem publica cura 240 fata virum casusque urbis cunctisque timentem securumque sui, farique his vocibus orsus: ‘omnibus expulsae terris olimque fugatae virtutis iam sola fides, quam turbine nullo excutiet fortuna tibi, tu mente labantem 245 derige me, dubium certo tu robore firma. namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur, dux Bruto Cato solus erit. pacemne tueris inconcussa tenens dubio vestigia mundo, an placuit ducibus scelerum populique furentis 250 cladibus inmixtum civile absolvere bellum? quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae: hos polluta domus legesque in pace timendae, hos ferro fugienda fames mundique ruinae permiscenda fides. nullum furor egit in arma; 255 castra petunt magna victi mercede: tibi uni per se bella placent? quid tot durare per annos profuit inmunem corrupti moribus aevi? hoc solum longae pretium virtutis habebis: accipient alios, facient te bella nocentem. 260 ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, has etiam movisse manus. nec pila lacertis missa tuis caeca telorum in nube ferentur: ne tanta in cassum virtus eat, ingeret omnis se belli fortuna tibi. quis nolet in isto 265 ense mori, quamvis alieno volnere labens, et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armis otia solus ages, sicut caelestia semper inconcussa suo volvuntur sidera lapsu. fulminibus propior terrae succenditur aer, 270 imaque telluris ventos tractusque coruscos flammarum accipiunt; nubes excedit Olympus. lege deum minimas rerum discordia turbat, pacem magna tenent. quam laetae Caesaris aures accipient tantum venisse in proelia civem! 275 nam praelata suis numquam diversa dolebit castra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni, si bellum civile placet. pars magna senatus et duce privato gesturus proelia consul sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem 280 sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe solus Caesar erit. quod si pro legibus arma ferre iuvat patriis libertatemque tueri nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem, post bellum victoris habes.’ sic fatur; at illi 285 arcano sacras reddit Cato pectore voces. ‘summum, Brute, nefas civilia bella fatemur, sed quo fata trahunt virtus secura sequetur. crimen erit superis et me fecisse nocentem. sidera quis mundumque velit spectare cadentem 290 expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether, terra labet mixto coeuntis pondere mundi, complossas tenuisse manus? gentesne furorem Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur diductique fretis alio sub sidere reges, 295 otia solus agam? procul hunc arcete furorem, o superi, motura Dahas ut clade Getasque securo me Roma cadat. ceu morte parentem natorum orbatum longum producere funus ad tumulos iubet ipse dolor, iuvat ignibus atris 300 inseruisse manus constructoque aggere busti ipsum atras tenuisse faces, non ante revellar exanimem quam te conplectar, Roma; tuumque nomen, Libertas, et inanem persequar umbram. sic eat: inmites Romana piacula divi 305 plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum. o utinam caelique deis Erebique liceret hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas! devotum hostiles Decium pressere catervae: me geminae figant acies, me barbara telis 310 Rheni turba petat, cunctis ego pervius hastis excipiam medius totius volnera belli. hic redimat sanguis populos, hac caede luatur quidquid Romani meruerunt pendere mores. ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes 315 regna pati pereunt? me solum invadite ferro, me frustra leges et inania iura tuentem. hic dabit hic pacem iugulus finemque malorum gentibus Hesperiis: post me regnare volenti non opus est bello. quin publica signa ducemque 320 Pompeium sequimur? nec, si fortuna favebit, hunc quoque totius sibi ius promittere mundi non bene conpertum est: ideo me milite vincat ne sibi se vicisse putet.’ sic fatur, et acris irarum movit stimulos iuvenisque calorem 325 excitat in nimios belli civilis amores. interea Phoebo gelidas pellente tenebras pulsatae sonuere fores, quas sancta relicto Hortensi maerens inrupit Marcia busto. quondam virgo toris melioris iuncta mariti, 330 mox, ubi conubii pretium mercesque soluta est tertia iam suboles, alios fecunda penates inpletura datur geminas et sanguine matris permixtura domos; sed, postquam condidit urna supremos cineres, miserando concita voltu, 335 effusas laniata comas contusaque pectus verberibus crebris cineresque ingesta sepulchri, non aliter placitura viro, sic maesta profatur: ‘dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos: 340 visceribus lassis partuque exhausta revertor iam nulli tradenda viro. da foedera prisci inlibata tori, da tantum nomen inane conubii; liceat tumulo scripsisse “Catonis Marcia”, nec dubium longo quaeratur in aevo 345 mutarim primas expulsa an tradita taedas. non me laetorum sociam rebusque secundis accipis: in curas venio partemque laborum. da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquar et sit civili propior Cornelia bello?’ 350 hae flexere virum voces, et, tempora quamquam sint aliena toris iam fato in bella vocante, foedera sola tamen vanaque carentia pompa iura placent sacrisque deos admittere testes. festa coronato non pendent limine serta, 355 infulaque in geminos discurrit candida postes, legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnis stat torus et picto vestes discriminat auro, turritaque premens frontem matrona corona translata vitat contingere limina planta; 360 non timidum nuptae leviter tectura pudorem lutea demissos velarunt flammea voltus, balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus, colla monile decens umerisque haerentia primis suppara nudatos cingunt angusta lacertos. 365 sicut erat, maesti servat lugubria cultus quoque modo natos hoc est amplexa maritum. obsita funerea celatur purpura lana, non soliti lusere sales, nec more Sabino excepit tristis convicia festa maritus. 370 pignora nulla domus, nulli coiere propinqui: iunguntur taciti contentique auspice Bruto. ille nec horrificam sancto dimovit ab ore caesariem duroque admisit gaudia voltu (ut primum tolli feralia viderat arma, 375 intonsos rigidam in frontem descendere canos passus erat maestamque genis increscere barbam: uni quippe vacat studiis odiisque carenti humanum lugere genus), nec foedera prisci sunt temptata tori: iusto quoque robur amori 380 restitit. hi mores, haec duri inmota Catonis secta fuit, servare modum finemque tenere naturamque sequi patriaeque inpendere vitam nec sibi sed toti genitum se credere mundo. huic epulae vicisse famem, magnique penates 385 summovisse hiemem tecto, pretiosaque vestis hirtam membra super Romani more Quiritis induxisse togam, Venerisque hic us usus, progenies: urbi pater est urbique maritus, iustitiae cultor, rigidi servator honesti, 390 in commune bonus; nullosque Catonis in actus subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas. interea trepido discedens agmine Magnus moenia Dardanii tenuit Campana coloni. haec placuit belli sedes, hinc summa moventem 395 hostis in occursum sparsas extendere partis, umbrosis mediam qua collibus Appenninus erigit Italiam nulloque a vertice tellus altius intumuit propiusque accessit Olympo. mons inter geminas medius se porrigit undas 400 inferni superique maris, collesque coercent hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae, illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon. fontibus hic vastis inmensos concipit amnes fluminaque in gemini spargit divortia ponti 405 (in laevum cecidere latus veloxque Metaurus Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro Senaque et Hadriacas qui verberat Aufidus undas; quoque magis nullum tellus se solvit in amnem Eridanus fractas devolvit in aequora silvas 410 Hesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primum populea fluvium ripas umbrasse corona, cumque diem pronum transverso limite ducens succendit Phaethon flagrantibus aethera loris, gurgitibus raptis penitus tellure perusta, 415 hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas. non minor hic Nilo, si non per plana iacentis Aegypti Libycas Nilus stagnaret harenas; non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem, Hister casuros in quaelibet aequora fontes 420 accipit et Scythicas exit non solus in undas. dexteriora petens montis declivia Thybrim unda facit Rutubamque cavum. delabitur inde Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae 425 Vestinis inpulsus aquis radensque Salerni tesca Siler nullasque vado qui Macra moratus alnos vicinae procurrit in aequora Lunae). longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt devexasque excipit Alpes. 430 tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabello vomere, piniferis amplexus rupibus omnis indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, extenditque suas in templa Lacinia rupes, 435 longior Italia, donec confinia pontus solveret incumbens terrasque repelleret aequor, at, postquam gemino tellus elisa profundo est, extremi colles Siculo cessere Peloro. Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso 440 gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantis Hesperiae fines vacuosque inrumpat in agros atque ipsum non perdat iter consertaque bellis bella gerat. non tam portas intrare patentis quam fregisse iuvat, nec tam patiente colono 445 arva premi quam si ferro populetur et igni. concessa pudet ire via civemque videri. tunc urbes Latii dubiae varioque favore ancipites, quamquam primo terrore ruentis cessurae belli, denso tamen aggere firmant 450 moenia et abrupto circumdant undique vallo, saxorumque orbes et quae super eminus hostem tela petant altis murorum turribus aptant. pronior in Magnum populus, pugnatque minaci cum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster 455 flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur, si rursus tellus pulsu laxata tridentis Aeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum, quamvis icta novo, ventum tenuere priorem aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro 460 vindicat unda Notum. facilis sed vertere mentes terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat. gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis, iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo. nec gerit auspiciis civilia bella paternis 465 Caesaris audito conversus nomine Sulla. Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae, per diversa ruens neclecto moenia tergo, qua silvae, qua saxa, fugit. depellitur arce Lentulus Asculea; victor cedentibus instat 470 devertitque acies, solusque ex agmine tanto dux fugit et nullas ducentia signa cohortes. tu quoque nudatam commissae deseris arcem, Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubes his sedeat castris, iam pridem Caesaris armis 475 Parthorum seducta metu, qua Gallica damna supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret donavit socero Romani sanguinis usum. at te Corfini validis circumdata muris tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica servat 480 oppositus quondam polluto tiro Miloni. ut procul inmensam campo consurgere nubem ardentisque acies percussis sole corusco conspexit telis, ‘socii, decurrite’ dixit ‘fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem. 485 et tu montanis totus nunc fontibus exi atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos discussa conpage feras. hoc limite bellum haereat, hac hostis lentus terat otia ripa. praecipitem cohibete ducem: victoria nobis 490 hic primum stans Caesar erit.’ nec plura locutus devolvit rapidum nequiquam moenibus agmen. nam prior e campis ut conspicit amne soluto rumpi Caesar iter calida prolat ab ira ‘non satis est muris latebras quaesisse pavori? 495 obstruitis campos fluviisque arcere paratis, ignavi? non, si tumido me gurgite Ganges summoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo post Rubiconis aquas. equitum properate catervae, ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.’ 500 haec ubi dicta, levis totas accepit habenas in campum sonipes, crebroque simillima nimbo trans ripam validi torserunt tela lacerti. ingreditur pulsa fluvium statione vacantem Caesar, et ad tutas hostis conpellitur arces. 505 et iam moturas ingentia pondera turris erigit, et mediis subrepit vinea muris: ecce, nefas belli, reseratis agmina portis captivum traxere ducem, civisque superbi constitit ante pedes. voltu tamen alta minaci 510 nobilitas recta ferrum cervice poposcit. scit Caesar poenamque peti veniamque timeri. ‘vive, licet nolis, et nostro munere’ dixit ‘cerne diem. victis iam spes bona partibus esto exemplumque mei. vel, si libet, arma retempta, 515 et nihil hac venia, si viceris, ipse paciscor.’ fatur et astrictis laxari vincula palmis imperat. heu, quanto melius vel caede peracta parcere Romano potuit fortuna pudori! poenarum extremum civi, quod castra secutus 520 sit patriae Magnumque ducem totumque senatum, ignosci. premit ille gravis interritus iras, et secum ‘Romamne petes pacisque recessus degener? in medios belli non ire furores iam dudum moriture paras? rue certus et omnis 525 lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus.’ nescius interea capti ducis arma parabat Magnus, ut inmixto firmaret robore partis. iamque secuturo iussurus classica Phoebo temptandasque ratus moturi militis iras 530 adloquitur tacitas veneranda voce cohortes. ‘o scelerum ultores melioraque signa secuti, o vere Romana manus, quibus arma senatus non privata dedit, votis deposcite pugnam, ardent Hesperii saevis populatibus agri, 535 Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes, iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses. di melius, belli tulimus quod damna priores: coeperit inde nefas, iam iam me praeside Roma supplicium poenamque petat. neque enim ista vocari 540 proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram; nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina paravit arsuras in tecta faces sociusque furoris Lentulus exertique manus vaesana Cethegi. o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis 545 te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis, ad Cinnas Mariosque venis. sternere profecto ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro, quique feros movit Sertorius exul Hiberos. 550 quamquam, siqua fides, his te quoque iungere, Caesar, invideo nostrasque manus quod Roma furenti opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris, ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti. 555 te quoque si superi titulis accedere nostris iusserunt, valet, en, torquendo dextera pilo, fervidus haec iterum circa praecordia sanguis incaluit; disces non esse ad bella fugaces qui pacem potuere pati. licet ille solutum 560 defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas: dux sit in his castris senior, dum miles in illis. quo potuit civem populus perducere liber ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui. non privata cupis, Romana quisquis in urbe 565 Pompeium transire paras. hinc consul uterque, hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus victor erit? non tam caeco trahis omnia cursu teque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellis Gallia iam lustris aetasque inpensa labori 570 dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis Oceanumque vocans incerti stagna profundi territa quaesitis ostendit terga Britannis? an vanae tumuere minae quod fama furoris expulit armatam patriis e sedibus urbem? 575 heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur. qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, omne fretum metuens pelagi pirata reliquit angustaque domum terrarum in sede poposcit. 580 idem per Scythici profugum divortia ponti indomitum regem Romanaque fata morantem ad mortem Sulla felicior ire coegi. pars mundi mihi nulla vacat, sed tota tenetur terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis: 585 hinc me victorem gelidas ad Phasidos undas Arctos habet, calida medius mihi cognitus axis Aegypto atque umbras nusquam flectente Syene, occasus mea iura timent Tethynque fugacem qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis, 590 me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces Heniochi notique erepto vellere Colchi, Cappadoces mea signa timent et dedita sacris incerti Iudaea dei mollisque Sophene, Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi: 595 quod socero bellum praeter civile reliqui?’ verba ducis nullo partes clamore secuntur nec matura petunt promissae classica pugnae. sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri signa nec in tantae discrimina mittere pugnae 600 iam victum fama non visi Caesaris agmen. pulsus ut armentis primo certamine taurus silvarum secreta petit vacuosque per agros exul in adversis explorat cornua truncis nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta 605 excussi placuere tori, mox reddita victor quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris invito pastore trahit, sic viribus inpar tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura Brundisii tutas concessit Magnus in arces. 610 urbs est Dictaeis olim possessa colonis, quos Creta profugos vexere per aequora puppes Cecropiae victum mentitis Thesea velis. hinc latus angustum iam se cogentis in artum Hesperiae tenuem producit in aequora linguam, 615 Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas. nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor portus erat, si non violentos insula Coros exciperet saxis lassasque refunderet undas. hinc illinc montes scopulosae rupis aperto 620 opposuit natura mari flatusque removit, ut tremulo starent contentae fune carinae. hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur in portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas. 625 hoc fuga nautarum, cum totas Hadria vires movit et in nubes abiere Ceraunia cumque spumoso Calaber perfunditur aequore Sason. ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictis nec licet ad duros Martem convertere Hiberos, 630 cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes, tum subole e tanta natum cui firmior aetas adfatur. ‘mundi iubeo temptare recessus: Euphraten Nilumque move, quo nominis usque nostri fama venit, quas est volgata per urbes 635 post me Roma ducem. sparsos per rura colonos redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas admoneo nec tu populos utraque vagantis Armenia Pontique feras per litora gentis 640 Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri et – quid plura moror? totos mea, nate, per ortus bella feres totoque urbes agitabis in orbe perdomitas; omnes redeant in castra triumphi. 645 at vos, qui Latios signatis nomine fastos, primus in Epirum Boreas agat; inde per arva Graiorum Macetumque novas adquirite vires dum paci dat tempus hiemps.’ sic fatur, et omnes iussa gerunt solvuntque cavas a litore puppes. 650 at numquam patiens pacis longaeque quietis armorum, nequid fatis mutare liceret, adsequitur generique premit vestigia Caesar. sufficerent aliis primo tot moenia cursu rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces, 655 ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces, Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps, nil actum credens cum quid superesset agendum, instat atrox et adhuc, quamvis possederit omnem Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus, 660 communem tamen esse dolet; nec rursus aperto vult hostes errare freto, sed molibus undas obstruit et latum deiectis rupibus aequor. cedit in inmensum cassus labor; omnia pontus haurit saxa vorax montesque inmiscet harenis, 665 ut, maris Aeolii medias si celsus in undas depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes emineant, vel si convolso vertice Gaurus decidat in fundum penitus stagnantis Averni. ergo, ubi nulla vado tenuit sua pondera moles, 670 tunc placuit caesis innectere vincula silvis roboraque inmensis late religare catenis. talis fama canit tumidum super aequora Persen construxisse vias, multum cum pontibus ausis Europamque Asiae Sestonque admovit Abydo 675 incessitque fretum rapidi super Hellesponti, non Eurum Zephyrumque timens, cum vela ratisque in medium deferret Athon. sic ora profundi artantur casu nemorum; tunc aggere multo surgit opus longaeque tremunt super aequora turres. 680 Pompeius tellure nova conpressa profundi ora videns curis animum mordacibus angit, ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum. saepe Noto plenae tensisque rudentibus actae ipsa maris per claustra rates fastigia molis 685 discussere salo spatiumque dedere carinis tortaque per tenebras validis ballista lacertis multifidas iaculata faces. ut tempora tandem furtivae placuere fugae, ne litora clamor nauticus exagitet neu bucina dividat horas 690 neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo Phoebum laturas ortu praecedere Chelas, cum tacitas solvere rates. non anchora voces movit, dum spissis avellitur uncus harenis; 695 dum iuga curvantur mali dumque ardua pinus erigitur, pavidi classis silvere magistri, strictaque pendentes deducunt carbasa nautae nec quatiunt validos, ne sibilet aura, rudentes. dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur, quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem 700 Italiam. vix fata sinunt; nam murmure vasto inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda, totque carinarum permixtis aequora sulcis ergo hostes portis, quas omnis solverat urbis 705 cum fato conversa fides, murisque recepti praecipiti cursu flexi per cornua portus ora petunt pelagusque dolent contingere classi. heu pudor, exigua est fugiens victoria Magnus. angustus puppes mittebat in aequora limes 710 artior Euboica, qua Chalcida verberat, unda. hic haesere rates geminae, classique paratae excepere manus, tractoque in litora bello hic primum rubuit civili sanguine Nereus, cetera classis abit summis spoliata carinis: 715 ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, Cyaneas tellus emisit in aequora cautes; rapta puppe minor subducta est montibus Argo vanaque percussit pontum Symplegas inanem et statura redit. iam Phoebum urguere monebat 720 non idem Eoi color aetheris, albaque nondum lux rubet et flammas propioribus eripit astris, et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae in faciem puri redeunt languentia caeli, maioresque latent stellae, calidumque refugit 725 Lucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebas non ea fata ferens quae cum super aequora toto praedonem sequerere mari: lassata triumphis descivit Fortuna tuis. cum coniuge pulsus et natis totosque trahens in bella penates 730 vadis adhuc ingens populis comitantibus exul. quaeritur indignae sedes longinqua ruinae. non quia te superi patrio privare sepulchro maluerint Phariae busto damnantur harenae: parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remoto 735 abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus inmaculata sui servetur sanguine Magni.

Redazione ScuolaZoo